Dettaglio del documento
- Contiene
- Scheda
- Immagini
- Localizzazioni
- Crowdsourcing
- Unimarc
- Barberinae Avlae Fornix : Romae : Eq. Petri Berettini Cortonensis Pictvris Admirandvs Cvivs Spirantes Imagines Et Monocromata In Hisce Delineamentis Ad Similitvdinem Advmbrata Urbani VIII. Pontificis Maximi Virtvtes Exprimvnt : Ill;mo Excell;mo Domino Gaspari de Haro, et Gusman : Marchioni de Carpio, Duci de Montoro, Comiti Duci de Oliuares, Comiti de Morente Marchioni de Heliche, et cet; Ind. 5 Mag.o Cancell;rio Ex Consilio Status, Reiq Bellice Catholice Maiestatis, et apud Innocentium. XI. summum Pontificem eius Oratori; Heroi Auitis titulis, et Imaginibus, ac pari Virtutum fama vbiq. spectato, Hobilium Artium Cultori, ac Mecenati eximio : Petri Berettini Cortonensis Opus, inter noua Vrbis, et Picture decora omnium laudibus annumerandum, suis typis emissurus perpetue venerationis, ac obsequentissimi animi monumentum vouet, dicat : Humillimus Seruus Jo. Jacobus de Rubeis, 1677
- Fortitudinis. Exempla. Et. Symbola. : Mvtitvs ille dexteram suam, quod in cede Regis vti nequisset, iniectam foculo exuri passus est. Leo fortitudinis index., 1677
- In media fornicis regione Vrbani VIII gentilitiae uolitant Apes, quas formosissimae Virgines immortalibus lauri ramis circumdant. Religio claues, Roma triplex diadema tenet. Alatvs Pver lauream gerens, Pontificiae Poeseos premia demonstrat. Caeli medio fulget Divina Providentia, sceptro insignis. Tempvs edax, et Parcae subiacent. Ivstitia cetereque Virtutes concomitantur; eiusque nutu Immortalitas sideream extollit coronam, gentilitio Pontificis stemmati impositura., 1677
- Ivstitiae nutu antiquos fasces gerentis, Hercvles Auerruncus rapaces volucres Harpyas claua depellit. Ivstitiam sequitur Vbertas pleno Amaltheae cornu. Indigentivm turbae Pueris, Viduis, Senubus opes copiosissime effundens. Hac imagine Vrbani VIII. Iustitiam, ac Munificentiam habes., 1677
- Monocromata atque ornamenta, in quatuor fornicis angulis heroicas imagines, elegantissimo apparatu, ambientia Barberinae Domvs insigna Apes, Solem, et Laurum, aliaque emblemata, atque exempla Virtutum exprimunt, vt in hac, et seqq: pag. : Iustitiae. Symbola. Et. Exempla. Manlivs Torqvatvs Consul filium, quod iniussu eius, cum Geminio Tuscolanorum Duce pugnauerat, victorem securi percuti iussit. Gryphvs seuus, et acerrimus custos, et vindex., 1677
- Pallas, siue Pontificis Sapientia Diuinae Prouidentiae proxima Gigantes terrae filios, congestis montibus, caelum oppugnantes: hoc est teterrima vitiorum monstra, et Ecclesiae hostes percutit, ac praecipiti ruina deijcit, 1677
- Pontificia Dignitas pacis amans Iani templum claudi, Fvrorem, et Evmenides coerceri iubet, eademque Ecclesiastice Ditionis securitati consulens Armamentarium instruit., 1677
- Prvdentiae Symbola. Et. Exempla. : Dictator Fabivs cunctando, Rem Romanam restituit, et Cartaginensis callidatem elusit. Pigrantes, ac sagaces Vrsae lambendo faetus perficiut., 1677
- Temperantiae. Et. Continentiae. Symbola. Et. Exempla. : P. Scipio Africanus eximie forme Virginem Indibali desponsam, in Carthaginis expugnatione captam, Sponso inuilatam tradidit. Candidus Monoceros Pudicitiae amantissimus., 1677
- Virgo, quae altera manu ignem, altera volumen eleuat, diuinarum literarum, ac Sophie studium ardens ostendit. Hanc alatus è celo Ivvenis adamantino clypeo protegit, atque immortalem ramum ipsi pollicetur. Comes adest Pietas aureo tripode suffimenta offerens Deo. Castitas candidum lilium praeferens; impudicam Vemerem molliter cubantem adoritur; eiusque nutu Pvdicvs Amor, erepta face, Impvdicvm verberat. Silenvs Satiri, ac Menades luxu, et compotationibus distenti, ingluuiem lasciuie comitem referunt, 1677